Latin
Aratoris Subdiaconi Epistola Ad Florianum
Arator, Epistola Ad Florianum 4
Unproofread scanNot analysed yet
i Domino sancto ac venerabili 2 et in Christi gratia spiritaliter erudito Floriano abbati, Arator subdiaconus S. Qui meriti florem, maturis sensibus or- [tum. Nominis ore tui jam, Floriane, tenes; Nam, primævus adhuc, senibus documenta [dedisti, E quibus in cælum vita pararet iter; 6 Ad carmen concurre meam, pedibusque la- [banti Porrige de placide sæpe favore manum. 7 Jejuno sermone quidem, sed pinguia gesta Scripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit: 8 Inter grandiloquos per mille volumina. libros Maxima cum teneas, et breviora lege. Naturaeque modo, variam quam condidit Auctor, Concordent studiis celsa vel ima tuis. 9 Quæ genuit tigres, quæ nutrit terra leones, Formicis, apibus præbuit ipsa sinum. Et si respicias, dispenset ut omnia rector, Ingenium mites, vim meruere truces. 10 Ipsaque continuum virtus infracta laborem Deserit, et varias quaerit habere vices. 11 Loricam solitus membris imponere mi- [les, Gymnasii gaudet nudus adire locum. 12 Et, qui ferratas acies atque agmina vin- [cunt, Imbelles feriunt per sua tela feras. 13 Ergo gradum retinens, et prisca volomina [linquens, Cede dies operi, quod pia causa juvet.