# Arcadum carmina. Vol 116

Arcadum carmina, Arcadum carmina. Vol, PETRUS PAULUS BAJULIVUS MARCOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arcadum-carmina/arcadum-carmina-vol/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arcadum-carmina/arcadum-carmina-vol/116

Accessu quoscumque tuo excipis; hosce necesse est
Devinctos impense Te colere, obsequi, amare.
Interea patientem praesta, si placet, aurem
Dum priscam aetatem meditor conferre recenti.
SERMO.
CAepe ego temporibus revocans distantia nostris
Tempora, quae studia, & mores, quae commoda Vitae
Et quos prisca Viros, atque Artes attulit Aetas,
Mecum agito, dum forte domesticus otior, aut dum
Aggere in aprico spatior; sicut meus est mos
Non ita Tu sterili cura, sterilique labore
Otia muta foves, Masseje, sed aurea postquam
Edideris dextro signata volumina Phaebo,
Romanum quodcumque & Graecum, quidquid Hetruscum
Usque adeo ignotis, caecisque latentia signis,
Eruere ex imis latebris struis, intactisque
Illustrare notis, serum vincentibus aevum.
Felix ingenio, & calamo, qui doctus, & acer
Scribis quae laudet livor quoque: Talibus impar
Auspiciis, nulloque potens sermone, nec arte
Abstineo prudens calamo, contentus in omnes
Aetates tacitus circumferri, ac velut hospes
Gratus, quo lubet, ire, reclusis undique portis.
Saecula nunc recolo, quibus iracundus Achilles
Argivos impune minax, Briseide rapta
Urget, & irritat: quam dulce est Nestoris ore
Pendere; heu nimium nocituras demere lites,
Inter Peliden satagentis, & inter Atriden
Nunc Comes Aeneae Terris jactatus, & Alto,
Ingredior Lybiam, Phaenissa ubi grandia Dido
Fundamenta novae locat Urbis; fervet ubique
Impatiens operis labor; at male cauta venenum
Postquam oculis Regina bibit, penitusque medullis
Accepit, pendent opera interrupta, jacentque
Instrumenta Artis passim sine honore: moror dein Hic ubi fraterno maduerunt sanguine muri Romuleam spectans sobolem, quibus Artibus, & queis
Aucta incrementis, Dominam se praestitit Orbis.
Hac ego Naturae fines ratione, modoque
Temporaque exiguae conor producere Vitae:
Nam nisi Nos aevum docti remeare peractum,
Praeter itosque diu studeamus noscere fastos
Corvis Sors nostra, & Cervis vivacibus esset
Deterior: quando natura coercuit usum
Vivendi humano generi, ne forte tumeret;
Haud doleas tamen, inquit, cum valeas animo, & cum

---

Arcadum carmina, Arcadum carmina. Vol. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
