Latin
FRANCISCUS MARIA ZANOTTI
Arcadum carmina, Arcadum carmina. Vol 232
Unproofread scanNot analysed yet
Quas tenues; caecasque vias, ductusque paravit,
Quot natura imis, quae loca visceribus
Exigua, ut vix vis animi valeat penetrare!
Atqui haec ipsa tamen haec videt, &reserat
Morgagnus, tot nobilium pater inventorum.
Cujus jam celeri fama sonans strepitu
Trans Batavos, trans divisos toto orbe Britannos,
Arctoasque domos vadit, &ulterius.
Et vero hic ille est Morgagnus, quem mea quondam
Excepit docto Felfina cara sinu:
is cui tanta sedet tam grata modestia vultu, Nil ut eo fingi possit amabilius. Hic ille est, quem nunc Patavi exoptata ferentem Dogmata, tota unum suspicit Italia: Quem nunc propterea Veneti, capita inclyta, Patres