# Arcadum carmina. Vol 232

Arcadum carmina, Arcadum carmina. Vol, FRANCISCUS MARIA ZANOTTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arcadum-carmina/arcadum-carmina-vol/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arcadum-carmina/arcadum-carmina-vol/232

Quas tenues; caecasque vias, ductusque paravit,
Quot natura imis, quae loca visceribus
Exigua, ut vix vis animi valeat penetrare!
Atqui haec ipsa tamen haec videt, & reserat
Morgagnus, tot nobilium pater inventorum.
Cujus jam celeri fama sonans strepitu
Trans Batavos, trans divisos toto orbe Britannos,
Arctoasque domos vadit, & ulterius.
Et vero hic ille est Morgagnus, quem mea quondam
Excepit docto Felfina cara sinu:
is cui tanta sedet tam grata modestia vultu, Nil ut eo fingi possit amabilius. Hic ille est, quem nunc Patavi exoptata ferentem Dogmata, tota unum suspicit Italia: Quem nunc propterea Veneti, capita inclyta, Patres

---

Arcadum carmina, Arcadum carmina. Vol. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
