Latin
FABULA
Arcadum carmina, Arcadum carmina. Vol 39
Unproofread scanNot analysed yet
Factus: quid infames clitellas? quid magis
Patior hoc turpi macerari in stabulo
Ignotus omnibus? quid nemus adire moror
Me ubi meis captae leporibus regem
Ferae omnes una voce clamabunt suum:
Sic equidem, sic juvat: haec ait &patrio
Praesepe relicto sublimia sibi fingens
Intravit in nemus indomiti quando lupi
Cives veteris Silvae irruere &improbum
Dilaceraverunt regna meditantem nova
Qui moriens, meritò ait, merito plector, quia
Tibicen optavi fieri, cum asinus essem.
BENEDICTUS STAV Ragusinus
INTER ARCADES
ARETAS EPIDAURENSIS.
BBI
Excerpta quaedam ex ejus Poemate
Philosophico.
ORincipio globus hic, Tellurem quem vocitamus,
Et maria, &terras ingenti amplectitur orbe.
Qua tamen in terras spatiis extenditur amplis,
In partes multi scissum voluere quaternas;
Nos unam incolimus, quae nunc vetus Orbis habetur;
Quandoquidem priscis fuit haud incognita saeclis.
Altera Terrai pars est America, suumque
Nomen ab Etrusco retulit modo cognita Tiphy.
Laudamus veterem grajo sub Jasone pubem
Quam freta tentantem prius usque impervia puppis
Transtulit Argolica de terra ad Colchidos oras,
Deinde viae pretium referentem velleris aurum: