# Tetragonismus 13.9-12

Archimedes, Tetragonismus, 13.9 to 13.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/archimedes/tetragonismus/13.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/archimedes/tetragonismus/13.9

Dehinc constituat quadratum equilaterum per artem quarte conclusionis cuius quadrati latus precise contine at. 5. partes & dimidiam diametri supradictae ut patet sic que premissis diligenter inspectis patebit quod huiusmodi cir culus huic quadrato erit equalis ut talis ac tantus circulus tali ac tanto quadrato. Additio. Vius sextae atque ultimae propositionis minoris deEclaratio inquit noster campanus in quarta habetur conclusione. Si enim ut superius dictum est & secundum quod plerique optimi scripsere mathematici circulus in. 22. par tes diuidatur a quibus si una tantummodo remoueatur tertia uero remanentis pars ut pote septima circuli diameter resultabit. Sed est notandum quod una circuli quarta ut etiam superius dictum est continet quinque solummodo partes & dimidiam. Tunc predicta circuli diameter uidelicet septima trascendet precise quartam circuli scilicet quinque partes cum dimidia in semipartibus tribus idest in tribus dimidiis partibus: Ex premissa igitur quinta propo Berta sitione minor & sexta minor sequitur conclusio ultimis in primo modo primae figurae scilicet quod omnis circulus est equalis quadrato cuius latos eiusdem circuli diameter trascendit precise in tribus semipartibus. Hufuscento di autem diametro de circuli tetragonismo aliter hoc practo formatur: Omnis figura plana unica linea orbiculariter ducta contenta cuius diameter trascendit precise quartam eiusdem figure in semipartibus tribus Est equa lis quadrato cuius latus ab eiusdem circuli diametro tra scenditur precise in tribus dimidiis partibus. Sed omnis circulus est figuta plana unica linea orbiculariter ducta contenta-cuius diameter trascendit precise quartam par tem eiusdem figure in semipartibus tribus. Omnis igitur circulus est equalis quadrato cuius latus ab eiusdem circuli diametro- in tribus precise dimidiis partibus tra scenditur atque superatur. Si uero huiusce ultimis demostrationis singularem atque euidentiorem facere uoluerimus manifestationem ita procedendum est inquit campanus constituatur primo circulus cuiuscunque libuerit magnitudinis: Postmodum eiusdem circuli sic constituti diameter in septem equas diuidatur portiones secundum doctrinam tradditam in tertia huius compendioli conclusione. Sicuti enim ibi diuidebatur linea in quatuor partes equales eodem quoque pacto in. 7. & quotcunque li buerit diuidi quam facillime poterit.

---

Archimedes (with Luca Gaurico), Tetragonismus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
