# Tetragonismus 17.5-6

Archimedes, Tetragonismus, 17.5 to 17.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/archimedes/tetragonismus/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/archimedes/tetragonismus/17.5

g. demostratum est- igitur propositum. Ntelligatur ergo propositum in recto ad orizontem & lineae. a. D. hoc quidem ad eandem ipsi. d. intelli gantur haec autem ad alteram sursum. Trigonum autem. b. d.g. sit rectangulum habens rectum angulumapud. b. Et latus b. g. equale medietati libre uidelicet equali existente linea. a. b. ipsi. b. g. Suspendatur autem trigonum ex signis b. g. Suspendatur autem & illud spatium. z. ex alia parte li bre apud. a. & equaliter repat spatium. z. apud. a. suspensum trigono. bd.g. sic existenti ut nunc iacet. Dico itaque spatium. z. trigoni. b. d.g. esse tertiam partem. Q uoniam enim supponitur equaliter repere libra assimulatur linea. a. g. ipsi orizonti ducte autem ad angulos rectos ipsi. a. g. inrecto plano ad orizontem erunt kathoti ad orizontem. Sece tur itaque linea. b. g. apud. e. ita ut linea. g.e. sit dupla lineae e. b. & ducatur penes lineam. d. b. quae. est. K. e. & secetur in duo equa apud. t. trigoni itaque. b. g. d. centrum grauitatis est. signum. t.

---

Archimedes (with Luca Gaurico), Tetragonismus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
