Latin
Lines 1.1-1.68
Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century) 1.1-68
Not analysed yet
lingua balbus, hebes ingenio,
viris doctis sermonem facio.
sed quod loquor, qui loqui nescio,
necessitas est, non praesumptio.
nulli vestrum reor ambiguum
viris bonis hoc esse congruum,
ut subportet magnus exiguum,
aegrum sanus et prudens fatuum.
ne sim reus et dignus odio,
si lucernam ponam sub modio,
quod de rebus humanis sentio,
pia loqui iubet intentio.
brevem vero sermonem facio,
ne vos gravet longa narratio,
ne dormitet lector prae taedio
et «tu autem» dicat in medio.
ad aeternam beatitudinem
lapsum deus revocans hominem
verbum suum, suam imaginem
misit ad nos per matrem virginem. 20
est unita deitas homini,
servo suo persona domini,
morti vita, splendor caligini,
miseria beatitudini.
scimus ista potentialiter
magis facta quam naturaliter,
scrutantibus spiritualiter
scire licet quare, non qualiter.
arte mira, miro consilio
quaerens ovem bonus opilio
vagantibus in hoc exilio
locutus est nobis in filio.
sanctum suae mentis consilium
patefecit mundo per filium,
ut reiecto cultu sculptilium
deum nosset error gentilium.
poetarum seductos fabulis
veritatis instruxit regulis,
signis multis atque miraculis
fidem veram dedit incredulis.
obmutescant humana somnia,
nil occultum, iam patent omnia;
revelavit fata latentia
non sapiens, sed sapientia.
conticescat falsa temeritas,
ubi palam loquitur veritas;
quod divina probat auctoritas,
non improbet humana falsitas.
huius mundi praeterit orbita;
stricta ducit ad vitam semita.
qui scrutatur renum abscondita,
trutinabit hominum merita.
iudex iustus, inspector cordium
nos ad suum trahit iudicium
redditurus ad pondus proprium
bona bonis, malis contrarium.
in hac vira misere vivitur,
vanitas est omne, quod cernitur.
heri natus hodie moritur,
finem habet omne, quod oritur.
sed qui dedit ad tempus vivere,
vitam brevem potest producere;
vitam potest de morte facere,
qui mortuos iubet resurgere.
nos ad regna vocat caelestia,
ubi prorsus nulla miseria,
sed voluptas et vera gaudia,
quae sit deus ornnibus omnia.