# ARCHIPOETA (12th century) 4.1-51

Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century), Lines 4.1-4.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/archipoeta/archipoeta-12th-century/4.1

Archicancellarie, vir discrete mentis,
cuius cor non agitur levitatis ventis
aut morem transgreditur viri sapientis,
non est in me forsitan id, quod de me sentis.
audi preces, domine, veniam petentis;
exaudi suspiria gemitusque flentis
et onus impositum ferre non valentis,
quod probare potero multis argumentis.
tuus in perpetuum servus et poeta
ibo, si praeceperis, etiam trans freta,
et, quodcumque iusseris, scribam mente laeta,
sed angusti temporis me coartat meta.
iubes angustissimo spatio dierum
me tractare seriem augustarum rerum,
quas neque Virgilium posse nec Homerum
annis quinque scribere constat esse verum.
vis, ut infra circulum parvae septimanae
bella scribam fortia breviter et nane,
quae vix in quinquennio scriberes, Lucane,
vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane.
vir virorum optime, parce tuo vati,
qui se totum subicit tuae voluntati;
precor, cum non audeam onus tantum pati,
ut rigorem temperes ardui mandati.
nosti, quod in homine non sit eius via;
prophetiae spiritus fugit ab Elia,
Elisaeum deserit saepe prophetia,
nec me semper sequitur mea poetria.
aliquando facio versus mille cito
et tunc nulli cederem versuum perito,
sed post tempus modicum cerebro sopito
versus a me fugiunt carminis oblito.
quae semel emittitur, nescit vox reverti;
scripta sua corrigunt etiam diserti.
versus volunt corrigi denuoque verti,
ne risum segnities pariat inerti.
loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, vigilant nec laborant parum
et vix tandem reddere possunt opus clarum.
ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.
unicuique proprium dat natura munus:
ego numquam potui scribere ieiunus;
me ieiunum vincere posset puer unus:
sitim et ieiunium odi quasi funus.
unicuique proprium dat natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum
et quod habent melius dolia cauponum;

---

Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/archpoet.html.
