# ARCHIPOETA (12th century) 4.103-132

Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century), Lines 4.103-4.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/archipoeta/archipoeta-12th-century/4.103

commendetur largitas praesulum largorum;
electus Coloniae primus est eorum.
in regni negotiis potens et peritus
a regni negotio nomen est sortitus;
praecepti dominici memor, non oblitus
tribuit hilariter, non velut invitus.
unde fit, ut aliquid petere praesumam:
nudus ego, metuens frigus atque brumam,
qui vellus non habeo nec in lecto plumam;
tam libenter mihi det, quam libenter sumam.
Archicancellarie, spes es mea solus;
in te non est macula, non est in te dolus.
longa tibi tempora det fatalis colus,
cuius illustrabitur claritate polus.
nummos, quos tu dederas, bene dispensavi:
pauperem presbyterum hac aestate pavi,
ut te deus protegat in labore gravi
et coram te corruant inimici pravi.
largum habens dominum nolo parcus esse,
nolo sine socio mea frui messe:
nobilis est animi pluribus prodesse;
largo numquam poterit animo deesse.
secundum quod habeo, tribuo libenter
neque panem comedo solus et latenter,
et non sum, qui curias intrem imprudenter,
sicut illi faciunt, quorum deus venter.
Archicancellarie, spes et vita mea,
in quo mens est Nestoris et vox Ulixea,
Christus tibi tribuat annos et trophaea
et nobis facundiam, ut scribamus ea.

---

Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/archpoet.html.
