Latin
Lines 4.52-4.102
Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century) 4.52-102
Not analysed yet
tale vinum generat copiam sermonum.
tales versus facio, quale vinum bibo;
nihil possum facere nisi sumpto cibo;
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
Nasonem post calicem carmine praeibo.
mihi numquam spiritus prophetiae datur,
nisi prius fuerit venter bene satur;
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus irruit et miranda fatur.
scribere non valeo pauper et mendicus,
quae gessit in Latio Caesar Fridericus,
qualiter subactus est Tuscus inimicus,
praeter te, qui Caesaris integer amicus.
poeta pauperior omnibus poetis
nihil prorsus habeo, nisi quod videtis;
unde saepe lugeo, quando vos ridetis;
nec me meo vitio pauperem putetis.
fodere non debeo, quia sum scholaris,
ortus ex militibus proeliandi gnaris;
sed quia me terruit labor militaris,
malui Virgilium sequi quam te, Paris.
mendicare pudor est, mendicare nolo,
fures multa possident, sed non absque dolo.
quid ergo iam faciam, qui nec agros colo,
nec mendicus fieri nec fur esse volo?
saepe de miseria meae paupertatis
conqueror in carmine viris litteratis.
laici non sapiunt ea, quae sunt vatis,
et nil mihi tribuunt, quod est notum satis.
a viris Teutonicis multa solent dari,
digni sunt prae ceteris laude singulari.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
praesules Italiae, praesules avari,
potius idolatrae debent nominari;
vix quadrantem tribuunt pauperi scholari:
quis per dona talia poterit ditari?
doleo, cum video leccatores multos
penitus inutiles penitusque stultos,
nulla prorsus animi ratione fultos
sericis et variis indumentis cultos.
vellem, soli milites eis ista darent,
et de nobis praesules nostri cogitarent,
non leonum spoliis asinos ornarent;
sed dum quaerunt gloriam, pietate carent.
eia nunc pontifices pietatis mirae,
cum poeta soleat foris esurire,
mimi solent cameras vestras introire,
qui nil sciunt facere praeter insanire.
pereat hypocrisis omnium parcorum!
scimus, quod avarus est cultor idolorum.