# ARCHIPOETA (12th century) 5.1-48

Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century), Lines 5.1-5.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/archipoeta/archipoeta-12th-century/5.1

nocte quadam sabbati somno iam refectus,
cum mihi fastidio factus esset lectus,
signo crucis muniens frontem, vultus, pectus
indui me vestibus, quibus eram tectus.
sic dum nec accumberem neque starem rectus,
tantus odor naribus rneis est iniectus,
quantum numquam protulit spica nardi nec thus
neque liquor balsami recens et electus.
ortus erat Lucifer, stella matutina,
cum perfusus undique luce repentina
sum raptus ad aethera quadum vi divina;
ubi deus raptor est, dulcis est rapina.
repente sub pedibus hunc relinquo mundum
et in orbem videor ingredi secundum,
cuius admirabile lumen et iocundum
non valet exprimere verbis os facundum.
non est ibi gemitus neque vox dolentis,
ubi sanctus populus immortalis gentis
liber a periculis, tutus a tormentis
pace summa fruitur et quiete mentis.
ibi pulchritudinem vidi domus dei,
ipsum tamen oculi non videre mei;
nam divinae tantus est splendor faciei,
quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
hic nec Aristotelem vidi nec Homerum
tamen de sententiis nominum et rerum,
de naturis generum atque specierum
magnus mihi protulit Augustinus verum.
post haec ad archangelum loquens Michaelem,
qui regit per angelos populum fidelem,
ab eo sum monitus, ut secreta celem
et caeli consilia nemini revelem.
unde quamvis cernerem de futuris multa,
quae sunt intellectibus hominum sepulta,
caeli tamen prodere vereor occulta.
tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.
tibi deputatus est unus angelorum,
super omnes alios os habens decorum,
sicut tu virtutibus operum clarorum
meritis praeradias omnium proborum.
huius ope proelia te vicisse scias,
ut des deo gloriam nec superbus fias;
tui dux itineris est per omnes vias
pro tuis excessibus preces fundens pias.
per hunc regnum Siculi fiet tui iuris;
ad radicem arboris ponitur securis:
tyrannus extollitur et est sine curis,
sed eius interitus venit instar furis.

---

Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/archpoet.html.
