# ARCHIPOETA (12th century) 5.49-96

Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century), Lines 5.49-5.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/archipoeta/archipoeta-12th-century/5.49

nolo tibi denique nimium blandiri
neque meo domino blandiens mentiri:
nemo potest adeo mundus inveniri,
ut sit sine macula mens et actus viri.
ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum,
cuius nomen omnibus reor esse notum,
qui suis miraculis replet orbem totum,
se dicit adversum te nimis esse motum.
cumque vellet conqueri de te coram deo,
vix querelam distulit flexus fletu meo;
flebam namque graviter, sicut saepe fleo,
lacrimis indutias postulans ab eo.
fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
et quia compescere lacrimas nequivi,
de terra ridentium lacrimans exivi,
inventus in lectulo more semivivi.
precor ergo, domine, flos praesentis aevi,
ut ad sancti gratiam redeas in brevi:
res eius diripiunt quidam lupi saevi,
quas tu restituere verbo potes levi.
quamvis incessabilis sarcina curarum
mentem tuam distrahat nec fatiget parum,
scire tamen opus est, quid sit deo carum:
iuvare viriliter res ecclesiarum.
fac ergo concordiam cum sancto Martino,
qui pro te multotiens me potavit vino;
quod haec pax sit melior quam cum Palatino,
novit quisquis agitur spiritu divino.
cum te vir sanctissimus vellet accusare,
vix eum prohibui lacrimans amare.
et quia sic volui pro te laborare,
debes mihi magnum quid in hoc festo dare.
tussis indeficiens et defectus vocis
cum ruinam nuntient obitus velocis,
circumdant me gemitus in secretis locis,
nec iam libet solitis delectari iocis.
quamvis tamen moriar et propinquem fini,
et me fata terreant obitus vicini,
non possum diligere nomen Palatini,
per quem facta carior est lagoena vini.
afflixit iniuriis populum et clerum;
sed de tot iniuriis diversarum rerum
ego non conquererer, ut iam loquar verum,
nisi mihi carius venderetur merum.
ut tyrannis comitis exponatur ipsi,
tales versus facio, quales numquam scripsi:
omne vae, quod legitur in Apocalypsi,
ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.

---

Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/archpoet.html.
