Latin
Poem 7
Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century) 7
Not analysed yet
Archicancellarie,
viris maior ceteris,
splendore prudentiae,
qua prudentes praeteris,
iubar es ecclesiae,
sicut sol est aetheris.
laudes tibi canimus,
cuius luce iubaris
illustratur animus
Friderici Caesaris,
quod libenter facimus,
cum sis dator hilaris.
pollens bonis moribus
et nitore generis
in humanis artibus
et divinis litteris
cum sis maior omnibus,
nullo minor crederis.
vir fortis et sapiens
Fortunam non sequeris,
in adversis patiens,
modestus in prosperis,
cuncta bene faciens
recta via graderis.
Ulixe facundior
Tulliane loqueris,
columba simplicior
nulli fraudes ingeris,
serpente callidior
a nullo deciperis.
Alexandro fortior
inimicos conteris,
David mansuetior
a cunctis diligeris,
Martinoque largior
das, quod iuste peteris.
in regni negotio
fit quodcumque praecipis,
qui sine consilio
nihil prorsus incipis;
viget tanto socio
mens Romani principis.
adhuc starent moenia
Mediolanensium
nec Caesar per proelia
victor esset hostium,
nisi dei gratia
te dedisset socium.
electum Coloniae
claris dignum laudibus
prae multa pauperie
nudis laudo pedibus;
conqueror hoc hodie
coram sanctis omnibus.
dum sanctorum omnium
colitur celebritas,
singuli colentium
gerunt vestes inclutas,
Archicancellarium
vatem pulset nuditas.
poeta composuit
rationem rhythmicam,
at Irus imposuit
melodiam musicam,
unde bene meruit
mantellum et tunicam.