Latin
1
Aristotle, De animalibus 1
Unproofread scanNot analysed yet
RELUIVVU(VI. THEODORI: GRAECI: THESSALONICEN SIS: PRAEFATIO: IN LIBROS: DE ANIMA LIBVS: ARISTOTELIS: PHILOSOPHI: AD XYSTVM: QVARTVM: MAXIMVM. Ycurgum lacedęmonium qui leges ciuibus suis constituit: Reprehendunt non nulli Pon tifex summe Xyste quarte: quod ita tulerit leges ut belli potius quam pacis rationem habuisse ui deretur. Nummam uero pompilium regem Romanum laudant maiorem in modum: quod pacis adeo studiosus fuerit: ut nulla causa moueri ad bellum pateretur: quorum sententiam et si alias probo: ut debeo (nihil enim pace commodius: nihil san ctius) Tamen cum uita hominum ita ferat: ut bella uitari in terdum nequeant. Sic censeo pręfiniendum consulendumque ut &bellum interdum sit suscipiendum: si res urget: &pax ser uanda sit semper: si fieri potest: nec belli rato unquam proban da sit: nisi ut demum rebus compositis quieto tranquilloque animo uiuamus. Non enim ad pugnam &homicidia: non ad discordias et bella nati sumus: sed ad concordiam &humani tatem: Itaque principis institutum atque officium id esse reor ut pacem summa opera petat: seruet: &colat. Quod cum Romanos pontifices fere omnes fecisse quo ad potuerint: intelligam: laudo illorum animum: Quod neque ab istituto naturę bonę recesserint: &pręceptum autoris diuini seruarint: quod sepissime pacem conciliat: &commendat. Sed usum non nul lorum ausim reprehendere. Pace enim qua uti debuerant ad litterarum et artium bonarum studia: et uirtutum officia: illi quidem ad uoluptates parum honestas abusi sunt. quod cum omni hominum ordini sit turpe: tum pontificis personę tur pissimum est. fuerunt tamen &qui recte pace uterentur: &pon tificatum magna cum laude gererent: quibus te similem uideo plane successisse. pręstas enim doctrina &moribus: quo fit ut nomen tuum immortalitati mandandum censeas studio potius litterarum quę nunquam pereunt: quam uel ędificiorum quę breui tempore delentur: uel thesauri gemmarum: et auri: cuius hęredes inimici plreunque succedunt: utque uoluptates: quę animi lumen extingunt respuas: unamque litterarum uoluptatem: quę animum illustrare potest: expetas: atque in ea requiescas: itaque omnes pontificem talem habuisse lętamur: &quisque siue ciuis siue peregrinus studet pro uiribus: rem afferre: qua &uirtutum tuarum laudem: &animi tui uoluptatem augeat: quem enim ob eius merita non solum ueneramur: &obseruamus: sed etiam perinde ac patrem amamus: ei perlibenter opera studiorum no strorum dedicanda putamus: alii igitur alia.