# De animalibus 1

Aristotle, De animalibus, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/1

RELUIVVU(VI. THEODORI: GRAECI:THESSALONICEN SIS:PRAEFATIO: IN LIBROS:DE ANIMA LIBVS: ARISTOTELIS:PHILOSOPHI:AD XYSTVM:QVARTVM:MAXIMVM. Ycurgum lacedęmonium qui leges ciuibus suis constituit: Reprehendunt non nulli Pon tifex summe Xyste quarte: quod ita tulerit leges ut belli potius quam pacis rationem habuisse ui deretur. Nummam uero pompilium regem Romanum laudant maiorem in modum: quod pacis adeo studiosus fuerit: ut nulla causa moueri ad bellum pateretur: quorum sententiam et si alias probo: ut debeo (nihil enim pace commodius: nihil san ctius) Tamen cum uita hominum ita ferat: ut bella uitari in terdum nequeant. Sic censeo pręfiniendum consulendumque ut & bellum interdum sit suscipiendum: si res urget: & pax ser uanda sit semper: si fieri potest: nec belli rato unquam proban da sit: nisi ut demum rebus compositis quieto tranquilloque animo uiuamus. Non enim ad pugnam & homicidia: non ad discordias et bella nati sumus: sed ad concordiam & humani tatem: Itaque principis institutum atque officium id esse reor ut pacem summa opera petat: seruet: & colat. Quod cum Romanos pontifices fere omnes fecisse quo ad potuerint: intelligam: laudo illorum animum: Quod neque ab istituto naturę bonę recesserint: & pręceptum autoris diuini seruarint: quod sepissime pacem conciliat: & commendat. Sed usum non nul lorum ausim reprehendere. Pace enim qua uti debuerant ad litterarum et artium bonarum studia: et uirtutum officia: illi quidem ad uoluptates parum honestas abusi sunt. quod cum omni hominum ordini sit turpe: tum pontificis personę tur pissimum est. fuerunt tamen & qui recte pace uterentur: & pon tificatum magna cum laude gererent: quibus te similem uideo plane successisse. pręstas enim doctrina & moribus: quo fit ut nomen tuum immortalitati mandandum censeas studio potius litterarum quę nunquam pereunt: quam uel ędificiorum quę breui tempore delentur: uel thesauri gemmarum: et auri: cuius hęredes inimici plreunque succedunt: utque uoluptates: quę animi lumen extingunt respuas: unamque litterarum uoluptatem: quę animum illustrare potest: expetas: atque in ea requiescas: itaque omnes pontificem talem habuisse lętamur: & quisque siue ciuis siue peregrinus studet pro uiribus: rem afferre: qua & uirtutum tuarum laudem: & animi tui uoluptatem augeat: quem enim ob eius merita non solum ueneramur: & obseruamus: sed etiam perinde ac patrem amamus: ei perlibenter opera studiorum no strorum dedicanda putamus: alii igitur alia.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
