Latin
10
Aristotle, De animalibus 10
Unproofread scanNot analysed yet
omnino nulla pars uitę humanę est quę non suorum officiorum exempla commodissime hinc accipiat: Nam ut omittam artes illiberales quę: &ipse in geniis animalium non parum iuuantur: ualitudinis exempla quęso unde commodius peti: qui ex animalibus possint loca pro temporis conditione solent illa mutare: non plus edunt: aut bibunt: quam sibi salubre sit: non diutius dormiunt quam ratio ualitu dinis postulat: modum mouendi quiescendique seruant: Nouit sua quodque medicamenta: uiuit sua quodque sorte contentum &gaudet: hęc late a medicis pręcipiuntur: At uero exempla in quibus uis maior quam in pręceptis est: ab animalibus certiora prębentur. Addo utilitatem quę in dicendi facultate ex hac animalium ratione afferri potest: comparationes enim: assimi lationesque ille quas gręci parabolas uocant: quę plurimum ora tionem exornant: auditoremque tenent: hinc uarie copiose aptis simeque accipi possunt: ut siue oras. siue communem partiris cum aliis sermonem: eloquens: aptus suauisque esse possis: Poeta uero unde nam pulchrius sua illa rara &mira accipiat: quam ex his libris qui naturę arcana rimantur: enarrant: aperiunt: Medicus autem quod fatetur se sua inde ordiri: ubi philosophus desinit: nusquam plenius: qui hic uiderit: Quodque à Galle no medicorum principe traditur: Aristotelem primum anato men hoc est membrorum dissectionem scripsisse: hic agnoscet. &quam idem &primus &optimus fuerit autor: percipiet: iam &philosophi nostrę ętatis:qui quadrifariam rerum causam ex prima illa librorum naturalis auscultationis institutione: accipiunt quidem communi quadam ratione: sed quemadmo dum his natura utatur in constione generationeque animalium parum autore aristotele uident: inopia. s. exemplaris aristotelici: quod legere possit. hic uidisse aliquando gaudebunt: et physici quo se appel lant: dignius de cętero profitebuntur: rationes. n.