# De animalibus 103.1-4

Aristotle, De animalibus, 103.1 to 103.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/103.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/103.1

attritus interioris spiritus est: locustę suis gubernaculis atterentes sonant nullum molle: nullum crustatum: uel uocem: uel sonum aliquem mittit naturalem: pisces uocis quidem expertes sunt: Quippe qui neque pulmonem: neque arteriam: aut guttur optineant: Sed sonos quosdam stridores quae mouent qui uocales esse existimantur: ut lyra: & chromis: his enim quasi grunnitus quidam emittitur: Aper etiam piscis quem amnis achelous gignit: uocalis habitus est: & erica & cuculus: alter.n. quodammo stridet: alter perinde ut cuculus auis obstrepit: unde nomen accepit: Quę omnia creditam illam uocem emittunt: aut attritu branchiarum: quas horridiusculas continent: aut suis interioribus quę circa uentrem habentur: spiritus enim inclusus in iis est: quem dum atterunt: atque agitant sonos illos elidunt: Necnon cartilaginei generis nonnulla stridere uidentur: uerum ab his uocem emitti ullam: recte dici non potest: At sonum siue strepitum reddi uerius dixeris: Nam & pectines quotiens per summa humoris nitibundi feruntur: quod uolitare dicunt stridere sentiuntur atque etiam marinę hirundines: quę sublimes uolitant: haud quaquam mare attingentes: Sunt enim iis pennę latę & longę: ut igitur per uolatum auium strepitus: quem alę excutiunt: nulla uox est: ita nec eiusmodni sonorum aliquis uox iure appelletur. Delphinus item stridet: ac mutit efferens se in aerem: sed non quemadmodum: ea quę superius enumeraui: hic enim & pulmonem & arteriam habent: proindeque non nihil uocis potest promouere: lingua tamen libera absoluta: quę caret: & labris: quibus uocis aliquem possit articu lum afformare. T uero quę & linguam habent & pulmonem si quadrupedes: a aut omnino pedestres ouiparę sunt: uocem quidem emittunt sed exilem: & alia longum sibilum ędunt: ut serpentes: alia ab ruptum: & perexiguum: ut testudines: alia uocem exilem atque imbecillem Ranis lingua sui generis est: pars enim prima: quę cęteris ab soluta est: iis cohęret: modo quo tota fere piscium: intima uero absoluta ad guttur applicatur: qua suam uocem solent emittere: Et qui dem genus illud ullulatus quam ololiginem nominant: mares intra aquam reddunt: ut cieant ad coitum foeminas. Sunt.n.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
