# De animalibus 103.5

Aristotle, De animalibus, 103.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/103.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/103.5

singulis animalium uoces proprię ad initum & uenereum coitum: ut & suibus: & capris: & ouibus: Reddunt ranę suam ololiginem illam: maxillę inferioris labro de misso pari libra: Cum aqua modice recepta in fauces: superioresque intenta flagrant tantisper: oculi modo lucernę cum sinus buccarum maxillis distentis interluceat: Coitum enim noctu magna ex parte agere uisuntur: Enus auium uocem mittere potest: iisque pręcipue facultas conficiendę locutionis: quibus lingua mediocriter lata uel tenuis: mares ac foeminę partim uocem reddunt eandem: partim diuersam: Garulę linguatioresque sunt auium minores: & circa coitu maxime talem effici unanquamque auem moris est: aliis in pugna uox: ut coturnicibus: aliis ante pugnam: ut perdicibus: dum suos aduersarios prouocant: Aliis cum uicere: ut gallinaceis: Canunt item nonnulli mares perinde ut suę foeminę: sicut in lusci niarum genere patet: Foemina tamen cessat cantu: cum incubat pullos quę educat: Sed in nonnullis generibus cantus maribus tantum datus est: ut gallinaceis: ut coturnicibus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
