# De animalibus 105

Aristotle, De animalibus, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/105

E somno & uigilia animantium nulla questionis obscuritas d est: Nam omnia pedestria & prędita sanguine dormire ac ui gilare sensu ipso percipiuntur: Quibus enim palpebrę adiunctę sunt conuiuendo obdormiscunt: Item sonniare non solum homines: sed etiam equi & canes: & boues palam est: Atque etiam oues & capras: denique genus one quadrupedum: idemque animalis foecundum: declarant id canes suo latratu quem per quietem agunt: quanqui de iis quę oua periunt: incertum hoc est: Sed dormire ea: item certum. Quatilium quoque somnus apparet: ut piscium: mollium: a & crusta opertorum: locustarum inquam & cęterorum gene ris eiusdem: Sunt autem isthęc omnia somno exiguo contenta: dormire tamen uidentur. Argumentum uero quamuis nullum deduci ab oculis potest: quod palpebris carent: ipsa tamen quiete cernuntur placida ceu soporata: Pisces enim uel manu facile caperentur: dum dormiunt: nisi pediculis & pullicibus appellatis sollicitarentur: Nunc uero in somno dati immorentur noctu ab innumera multi tudine illarum bestiolarum occupati absumuntur: Gignuntur hęc in profundo maris tanta foecunditate: ut etiam escam de pisce emolitam si diu in uno manserit: totam corrodant atque absumant & quidem sępenumero piscator escam demissam glomeratis undique his bestiolis: perinde ut pilam recipit: Sed enim pisces dormire argumentis potius huiu scemodi arbitrari licet: Sępius enim piscator adorsus pisces usque adeo latet: ut possit etiam ma nu tollere: aut certe fuscina nullo indice sensu ferire: Quiescunt tantisper ex toto: neque parte alia quam cauda leuiter mouentur: Constat hoc idem uel ipso impetu: quem faciunt: si dum quiescunt: motum aliquid fuerit: Expauentes.n.uelut somno exturbati feruntur. Quinetiam in petris stabulantes capiuntur: uidelicet perper sonnum: & sępe thunnarii circunretiunt Thunnos dormientes: Quod argumento constat: quod admodum quiescentes leuiterque pandentes: albida oculorum capiantur: noctu potius quam interdiu dormiunt: ita sopiti: ut ne iacta quidem fuscina moueantur: et magna ex parte uel ad arenam: uel ad terram uel ad lapidem aliquem procumbentes quiescunt nimis gurgitibus uel sub saxo: aut littuo abditi.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
