# De animalibus 107

Aristotle, De animalibus, 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/107

Foeminas autem piscium maribus esse uiuatiores constat: eo quod foeminę uetustiores quam mares capiuntur: Partes superiores prio resque in quocunque animalium genere maribus sunt potiores: ualidiores & aptiores: Quę autem dici possunt inferiores: posterioresque eas foeminae habent robustiores: tum in hominibus: tum in cęteris animalibus omnibus quę pedestria sunt atque animal generant: Quod tamen omnino dixerim foeminae neruior atque infirmior est: pilum etiam habet tenuiorem quam mas: aut quo uice pili ad propor tionem haberi natura statuerat: Caro quoque humidiore est foeminę qui maris: & genua planiora & crura tenuiora: Sed pedes elegantiores: uidelicet quocunque in genere hę partes habentur: uox item foeminis omnibus tenuior: & acutior: boue excepto: bubus & enim foeminis uox grauior: quam maribus est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
