# De animalibus 108-2

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/108-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/108-2

ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA LIVM LIBERQVINTVS INTERPRE TETHEODORO. XPOSVI PARTES ANI MAlium omnium: tum interiores: tum exteriores atque etiam de sensi bus: de uoce: de sonno: & quae foeinę maresue sint. satis iam explicasse existino. Restat ut eorundem generationes persequamur: exorsique item a primis or dine apto et commodo disseramus: Sunt porro generatoes animalium multę ac uarię: partim dissimiles: partim quodammodo similes: sed cum genera ante: ut res exigit: digesserimus: nunc quoque eodem modo tractare temptemus: pręterquam quod initium tunc ab homine: cum de partibus ageremus sumendum censuimus: Nunc de eo nouissime disserere placet: quoniam plurima ipse de se afferat explicanda: Er go ordiendum ab iis est quę testa integuntur: mox de iis quę crusta ambit: agendum: & reliqua deinceps ad hunc modum exponenda sunt: hoc est mollia: & insecta: deinde piscium genus duplex ouiparum dico: atque uiuiparum: tum auium genus: ad postremum de pedestri dicendum est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
