# De animalibus 108

Aristotle, De animalibus, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/108

Partes autem quas uelut arma natura animalibus dedit: ut dentes: cornua: calcaria: & cętera generis eiusdem: eas certe in nonnullis generibus omnino ut mares habent: sic foeminę non habent: uelut generis ceruini foemina cornuum inops: muntilaque est: & auium nonnullarum: quibus data calcaria sunt: foeminę omnino iis carent: pari modo ut sues: foeminę dentibus uacant exertis: At in nonnullis generibus sunt quidem hęc sexui utrique: sed maribus potiora: ut cornua tauris robustiora qui uaccis.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
