# De animalibus 112

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/112

d Ifferunt nonnulli mares cartilaginei generis a suis foeminis: eo quod maribus bina quędam circa excrementi ostium pendent: quibus foeminę careant: ut perspici in genere mustelorum potest: in his enim quod dixi omnibus est. Testes igitur nec pisces habent: nec ullum aliud genus: quod careat pedibus: Sed binos meatus tum serpentes: tum etiam pisces masculi continent qui foetifico sęmine cum coeundi est tpars: implentur: et lacteum omnes emittunt humorem: Colligunt hi sese in unum caput quemadmodum in auium genere unitur quod subeat: Continent enim aues intus suos testes ac cętera animalia quę & pedes habent: & oua pari unt: Hoc ergo inseritur atque in locos: & receptaculum tenditur foeminarum: Pedestribus uiuiparis idem meatus foris extat: & sęmi nis: & excrementicii humoris alter intus meatus ducitur: ut dixi cum partium differentias explicarem: Sed quibus uesica deest iis idem meatus sicco etiam excremento partinet foris: Intusque alter iuxta habetur: quę quidem similiter tam in foeminis eorum: quam in maribus sunt. Carent enim uesica pręter testudines: quarum foeminę singularem habent meatum: quanqui uesicam obtineant: Sed testudo eil in eorum quę oua pariunt genere est. Iscium oua parientium coitus minus patet: quamobrem complures p foeminas prolificum maris uorando impleri crediderunt: Id enim fieri sępius cernitur: nam tpere coitus foeminę mares sequentes id faciunt: uentremque eorum suis percutiunt rostris: quo etiam fit: ut mares sęmen & celerius fundant & largius: tpere autem partus mares foeminas sequentes quę ille oua ędiderint: ipsi mordicus uorant: pisces uero ex iis quae remanserint oriuntur: Circa Phoenicem pisces uel mutuo sexuum aspectu capi accepimus: mugiles enim mares a piscatore subducuntur quorum aspectu foeminę congre gantur: atque ita obretiuntur: uersaque uice mares capiuntur sub ductis foeminis: sed deuorato illa sęminis genitalis quod sępius cernitur: argumentum coitus talis ementitur. Aciunt hoc idem quadrupedes quoque tempore enim coitus non nihil humoris suo genitali: tum mares: tum etiam foeminę emittunt: atque admotis ad genitalia naribus odorantur. p Erdices si aduersę maribus steterint: uentusque inde afflat ubi mares stant: concipiunt: & maritantur: plerunque etiam uoce marium utero ingrauescunt: si gestiunt ac libidine turgent: uolatu quoque superne marium effici idem potest: uidelicet dum mas ipse in foeminam foetificum spiritum demittit: ore hiante exertaque lingua & mares & foeminę coeunt: At uerus piscium ouiparorum coitus raro cernitur: quoniam congressio nem quamprimum digressio sequatur: fieri tamen ita eorum coitum uisum est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
