# De animalibus 113

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/113

Ollia ut polypi: sepię lolligines: modo eodem omnia co m eunt: oribus enim inuicem admotis: complexuque mutuo brachiorum: libidinem explent: Ergo polypis coitus cum alter capite uulgo apellato in terram uerso: nitibundoque explicat: porrigitque sua brachia alter superuenit: passisque brachiis singulis ad singula subiacentis acetabulorum conceptu mutuo adhęrescit: Marem etiam nonnulli aiunt gerere: quod genita lis speciem referat suo brachio: in quo duo amplissima acetabula habentur: neruo id quasi constare porrectum ad medium usque brachium confirmant: totumque nari foeminę annecti: Sepiae ac lolligines ora applicantes & brachia inter se componentes: natantesque in aduersum coeunt: narem etiam dictam in narem inserunt: natatus alteri retrorsum: alteri ante uersus: in os agitur Pariunt ea sui corporis parte quae fistula dicitur: qua & coire eas nonnulli arbitrantur. Enera crusta operta: ut locustę: Gammari: squillę: & hu iusmodi reliqua: more quadrupedum retro mingentium coeunt: scilicet ut foemina caudam supinam exponat: mas suam superponat: & applicet: coire solent in eunte uere: iuxta terram Iam enim coitus omnium id genus exploratus est: interdum etiam cum ficus maturescunt coire incipiunt: Hoc eodem modn Gammari quoque & Squillę coeunt: Cancri parte priore copulantur: sua opercula loculosa illa rugosaque mutua consertione componentes: Primum cancer minor ab auerso superuenire solet tum maior ubi ille superuenerit: uertit se in latus: Nulla re differt foemina a mare: nisi quod operculum applicatile illud amplius: & distantius & hirsutius foeminę gerant: in quo oua pariunt & qua egerunt excrementum: membrum autem quod mas in foeminam inserat: nullum omnino habetur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
