# De animalibus 119

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/119

uox aliqua cum productone emittitur: Verum non in omnium aimalium genere ita agitur: Sunt.n.in quibus e contrario sit: ut in bubus: Nam boum foemina grauiorem quam mas agit uocem: & uitulis grauior quam adultis perfectisque: quamobrem his castratis uox e contrario mutatur: transeunt enim quę castrantur in foeminam: Tempora autem coitus: ad hunc modum per ętates natura suis animalibus statuit: Ques & caprę an niculę coeunt: atque utero ferunt. Sed caprę potius: mares quoque in iis ipsis generibus eodem illo tpare ineunt: sed proles differt: quate nus praestantior ea est: quam senescentes mares & foeminę procrearint. Ves tum mares tum foeminę coire incipiunt mense suae ętatis octauo: quanquam mas antequam sit anniculus prolem generat uitiosam: foemina annicula parit: sic enim tempus gerendi uteri exigit: Sed non omnibus locis eadem ętatis ratio est: ut dixi: iam enim sues nonnusquam tam mares quam foeinę quarto coeunt mense: sexto tamen ita ut uel progenerare & educare possint: nonnusquam apri men se decimo inire incipiunt: Valent ii coitu ad triennium. Anes tam mares quam foeminę anniculi magna quidem ex parte coeunt: Sed nonnunquam uel mense octauo: quod magis foeminae euenit quam mari: Gerit uterum diebus sexaginta: & uno aut duobus: aut ad summum tribus nec minus quam sexa ginta diebus: quod si quid celerius prodierit educari ac perfici nequit Cum peperit rursum sexto post mense nec prius coitu impletur. Quus inire tam mas quam foemina incipit biennis: ita ut ua e leat procreare: Proles tamen per id tempus minor & imbe cillior est. At uero (quod ex more plurino agitur) In trimatu coeunt: Et proficiunt subinde in generando: ut proles pręstantior ad usque annos uiginti procreetur: Coeunt mares ad annos tricenos ternos: foeinę ad quadrigenos ita ut per totam fere uitam coitum equis seruari eueniat: Viuit.n. magna ex parte mas annos circitur quimque &. Xxx. foemina plusquam quadraginta: Iam & quinque & sexaginta annos uixisse equum proditum est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
