# De animalibus 12

Aristotle, De animalibus, LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/12

LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO NIMALIVM PARTES: AVT IN compositę sunt quae.s.in similes sibi partes diuiduntur ut caro in carnes: & ob eam rem similares appellen tur: aut compositę quae aptę secari in partes dissimi les sint: non in similes: ut manus non in manus secatur: aut facies in facies: Quapropter eas dissimilares nominemus: quo in genere partium sunt: quae non modo partes: ue rum etiam membra appellentur: uidelicet quae cum ipsę totius integritate describantur: habeant tamen intra se partes diuersas: suique generis opifi cia: ut caput: ut pes: ut manus: ut totum brachium: aut pectus: Quippe quae: & ipsa partes sint totę: & ex partibus constent diuersis: Quęque autem pars dissimilaris ex similaribus constat: ut manus ex carne ossibus neruis. habent uero animalia partes: aut easdem sibi omnes aut diuersas: partes easdem: uel specie intelligi uolo: ut hominis nasus: aut oculus specie cum naso: aut oculo hominis alterius conue nit: et caro cum carne: et os cum osse: Quod idem de equo & cęteris quam specie inter se consentire statuimus: intelligi debet: ut.n.totum se habet ad totum: Sic partes singulę sese ad singulas habeant: necesse est uel genere quiqui excessu defectuue inter se differant: de iis loquor quorum idem est genus: uerbi gratia auis: aut piscis.id.n. utrumque dif ferentiis consumitur generis: Et species complures: tum piscium: tum etiam auium habentur: differunt uero inter se partes pene plurimę eorum contraria affectuum qualitate: ut coloris: aut figurę: eo quod alię magis: alię minus affectę iis ipsis qualitatibus sint multitudine etiam & paucitate & magnitudine: peruitateque: & omnino excessu: defectuque discrepant cum aliis crusta: aliis testa pro tegmine habeatur & aliis rostrum porrectius sit: ut gruibus: aliis breue: penna item aliis uberius: aliis partius: data est sed tamen in his quoque ratio partium nonnullarum diuersa est: Cum alia calcari aut aliquo armentur aculeo: alia nihil eiusmodi habeant: & aliis apex in capite sit: aliis desit: sed enim quod prope dixe rim partes plurimę: & ex quibus tota moles compacta est: aut eędem sunt: aut ratione contrariorum: & per excessum defectumque dif ferunt: Pluris enim minorisque rationem referri ad excessum: defectumque putauerim oportere: Non desunt: quibus partes nec species sint eędem neque excessu defectuue: sed proportione conueniant: Quomodo os cum spina & unguem cum solida ungula: et manum cum forcipato pede: et pennam cum squama: conuenire animaduertimus: Quod.n.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
