# De animalibus 120

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/120

Sinus tam mas: quam foemina mense tricesimo coit: Sed ma a gna ex parte nequeunt generare: uerum in bimatu aut trima tu & semisse: Sed iam uel anniculam uentrem gessisse asellam aiunt ita ut quod pepererat educari ac perfici potuerit. Os etiam annicula peperit: ut educari augerique quantum genus exigeret: licuerit: primordia generationis horum animalium ita se habere perpensum est. Omo mas ad annum usque septuagesimum uidelicet terminon ultimo potest generare: foemina usque ad quinquagesimum uerum id raro: paucis enim proles in eo ętatis tpere procreata est: Sed magna ex parte maribus quintus & sexagesimus annus finis progenerandi est: foeminis quintus & quadragesimus. Ves parere usque ad annum octauum possunt: & si bene curentur uel in udecimum facultas pariendi protrahitur: & quidem fieri potest: ut etiam per totam fere uitam coeant: tam mares quam foeminę. Irci pingues minus foecundi sunt: quorum argumento uites quotiens per nimiam alimenti copiam luxuriantes fructum non ferunt: hircescere rustici dicunt: Verum cura extenuandi adhibita: efficitur ut coeant: atque procreent. Rietes primum uetustiores foeminas ineunt: nouellas enim a minus persequuntur: Pariunt ut dixi iuniores pauciora: qui ue tustiores: Apro ad triennium probitas coeundi edurat: uetustio ribus proles deterior gignitur: nullus.n. praeterea profectus ei accedit: nulla uirium recreato solet inire: pabulo satiatus: & cum alteram non subegerit: uel initus breuior agitur: & foetus corpore minore cre atur: Paucissima sus ędit prima partione: uiget secunda: nec sene scens: copia foetus deficitur: quanquam lentius coit: ubi uero quintum decimum annum nata est: non pręterea generat: sed efferatur: Si pinguet: otius et iuuenis et senescens mouetur ad coitum: si grauida admodum pinguescat: efficitur ut foeta minus habeant lactis: Proles quod ad ętatem attinet optia est: cum uigent parentes: quod ad tpera prestantior quę hyemis initio gignitur: deterrina quę ęstate quippe quę parua exilis & perhumida sit: mas si pinguet iure omnibus anni temporibus potest: nec solum interdiu: sed etiam noctu aut certe matutino potissimum tempore: senescens autem mi nus subinde agit: ut dictum est: sępe qui uel per ętatem: uel per infirmitatem suę naturę nequeant expedite coire: cum foemina impotens sustinendi maris fessa clunes demittat: cubantes: una cum foemina coeunt: Concipit pręcipue sus: cum prae libidine gestiente pruriens auriculas flacidas demittit: aliter sęmen a uulua respuitur: relapsumque euanescit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
