# De animalibus 123

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/123

Vccinis etiam modus idem gignendi: qui purpuris tempusque b idem est: operculum item oris idem tam huic utrique generi adhęret natiuum: quam caeteris turbinatis omnibus: pasci quoque exerta lingua appellata sub illo operculo solent: longior digito lingua: hęc purpuris est qua pascitur: & tum conchulas: tum etiam sui generis testam perforare potest. Tempus uiuendi & purpuris & buccinis longum: Annos enim circiter sex purpurae uiuunt: & singulis annis incrementum earum patet per orbes: quibus totidem quot annos habent: testa intorta cuniculatim in crepidinem desinit. mItuli etiam fauificare soliti sunt. o Streis qua cęnum ibi origo consistit. c Onchę: chamę: ungues: pectines: locis arenosis sui ortus initia capiunt. Innę erectę locis arenosis cęnosisque: ex bysso id est uillo siue lana illa pinnali proueniunt: quę custodem intra se con tinent: aut squillam paruam: aut cancellum quo quidem custode priuatę pereunt breui tempore. Estacea denique omnia sponte naturę in limo diuersa: pro drima t limi oriuntur: nam in cęnoso ostreę: in arenoso conchę: & re liqua quę modo enumeraui: Rimis cauernisque saxorum uertibula generantur: & glandes: & quę per summa adhęrent: ut patellę: ut na tices. Omnia id genus celeri incremento augentur: sed pręcipue purpurę atque pectines: quippe quę anno perfici possint. Ancri colore albido: corpore admodum parui: in nonnullis te c sta operti generis nascuntur: & plurimi quidem in mitulis soliatis: mox in primis quos pinnoteras uocant. Quimnetiam in pectun culis atque ostreis: Verum hi nullum conspicuum capiunt incre mentum: piscatores cancros eiusmodi nasci confirmant: una cum illis: quorum testam inhabitant. I Atent aliquandiu in arena pectines: sicut etiam purpurę nascitur ergo concarum genus quemadmodum expositu est. Sed locis uariis: nam alia uadis: alia gurgite: alia duris locis: atque asperis: alia arenosis: & alia sedem mutant: alia stabiliter degunt. Innę ex iis quę sedem nunquam mutare solent radice innituntur Vngues & conchae nulla innitentes radice permanent: euulsę uiuere pręterea nequeunt pinnę.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
