# De animalibus 125

Aristotle, De animalibus, 125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/125

ac tempestates spongias quoque ut cętera altilia reddunt duriores: & incrementum impediunt: quamobrem spongię hellesponti spissę: ac durę sunt: & omnino quas mare ultra maleam promontorium citraque fert: differunt inter se mollicie duritateque: nec calorem immodicum spongię patiuntur: fit enim eo ut more pullulantium putrescant: quocirca optime iuxta oras comperiuntur: spongię si gurgite alto demersę sunt: commode enim temperantur: propter altitudinem gurgitis: Color illotis uiuisque nigricans est: adhęrent nec parte: nec toto: Intersunt enim fistulę quędam inanes: sed pluribus passim particulis hęsitant: & quasi membrana extenta subesse radicibus earum uidetur: superne autem cęteri meatus con creti propemodum latent: At uero quaterni: aut quini patent per quos pasci existimantur: Genus item aliud est: quod nomen aphlysias inde accepit: quod nunquam lauetur quasi illotariam uoces habent hoc ampliores illos meatus: sed reliquo toto corpore densum est nibilo tamen densius quam quę ante enumerauimus genera: quanquam lentius: & ex toto pulmoni similius cernitur: Sensum id genus habere diuque uiuere inter omnes pręcipue conuenit: cognosci prę cęteris spongiis eo facile potest documento: quod cum ille albicent limo subsidente id semper nigrorem ostendit: Quod ad spongias & testatorum generationem pertinet res ita se habent.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
