# De animalibus 126

Aristotle, De animalibus, 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/126

Ocustę inter crustata quę per coitum conceperint oua: gerunt utero tribus mensibus his: maio: Iunio: Iulio: tum deinde sub aluo in rugas deponunt: qua oua more uermium augentur: quod idem de mollibus etiam ac de piscibus ouiperis intelligitur: ouum enim omnium ita accrescit: fit igitur locustarum ouum arenidum in partes octo diductum: singulis enim operimentis: quę de latere extant: singula quędam cartilaginea iunguntur quibus oua adhęrent: totumque quasi species uuę consistit: unum quodque enim illorum cartilagineorum in plura scinditur: quae si discreueris: patent: sin aspicis: tantum compositum quiddam apparet: fiunt maxima non quę iuxta meatum: sed quę media sita sunt: minima quę nouissima continentur: Magnitudo minimis quanta granis ficuum est: nec meatum ipsum ulla con tingunt: sed per medium hęrent: utraque enim ex parte caudam dico: & aluum: bino maxime distinguitur interuallo: sic enim operimenta quoque disposita sunt: sed quoniam latera ipsa complecti satis non possint: addito extremo cuncta teguntur: idque uelut operculum obturat: uidetur prorsus locusta cartila ginosis illis particulis mandare oua: cum enititur: caudam adducens & protinus comprimens inflectensque sese parere: Cartilagineę uero illę appendices per id tempus augentur: atque ouorum capaces redduntur: partus.n. in iis recipitur: ut sepiarum in sarmentis: & qualibet colluuione collocatur: locustę ad hunc pariunt modum: mox ubi ea sui corporis parte intra diem maxime uigesi mum oua concoxerint: abigunt uniuersa conglomerataque ita in idem: ut & foris congesta apparent: Tum ex eo locustę proueniunt intra diem maxime decimumquitu: & sępe minores qui ut digiti magnitudinem expleant: capiuntur: excludunt igitur oua ante arcturum: abigunt iam concocta atque absoluunt ab arcturo.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
