# De animalibus 133

Aristotle, De animalibus, 133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/133

Sed apum generi ortum praestari a ducibus: quorum duo sunt ge nera: alterum fuluum: quod praestantius est: alterum nigrum magisque uarium magnitudo his duplo quam cęteris frugi apibus auctior est: pars a pręcincto inferior proportione sexquialtera adeo longitudins habetur: uocantur a nonnullis matres utpote originis autores: argumento referunt quod fucorum foetus editur: etiam sine duce apum nunquam. Aliqui per coitum agi opinantur: maresque esse fucos: foeminas uero apes esse contem dunt, Cęterę in concauis imisque fauorum proueniunt: duces subter ad fauum pendentes oriuntur seperatim sex aut septem: contra quam cęterę turmę foetura adhęrentes. aculeum apes possident: fuci eo carent. Reges ducesque habent: sed non utuntur: quo circa eos carere aculeo nonnulli existimant. Enera apum plura: optimum quae breues uarię et in rotunditatem compactiles sunt: Secundum quę longe & uespis similes: tertium qui fur nuncupatur: grandis hic & aluo est ampliore: quartum fucus pręcipua magnitudine: sed nullo armatus aculeo: & ignauus: quamobrem alueis aliqui intexunt: quo apes subire possint. fuci autem ut grandiores nequeant. Ducum duo sunt genera: ut dictum iam est: Nec unus in quoque examine dux tantummodo est: sed plures: paritque ipsum examen si duces uel non satis habeantur (Quod non tam principis desiderio quam ortus: ut aiunt: ad quem illi necessarii sunt incidit) uel plures quam satis. Distrahunt enim examen: prouenit foetus apum partius ue re serotimo: squalore rubigine: augent porro mella siccitates: sobo lem hymbres. Vnde fit ut simul oliuę & examinum copia sit. fauos primum conficiunt: mox collocant foetum ore emittentes suo: ut iis placet: qui censent aliunde prolis primordia conuebi: deinde cibi can mellificant: tam ęstate quam autuno: sed melius mel autumnale est. Con struunt fauos e floribus: ceram ex lachryma arborum fingunt: mella ex rore aeris: siderum ex ortu potissimum: & arquus cęlestis in cubitu contrahunt. Oino ante uergiliarum exortu mel non fit. fauos itaque ut dictu est floribus faciunt: mel autem non ipsas facere apes: sed rorem cadentem deferre argumento est: quod uno aut altero die cellas melle repletas inueniunt apiarii. Item autumno mel postea quam detractum est: non reperatur. Cum tamen illo etiam tpore flores proueniant: Subla to itaque melle & cibo aut nullo extante aut exiguo: repeterent certe apes munus mellis conficiendi: si ex floribus possent accipere Crassescit autem mel concoctum iam tpere. Initio.n.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
