# De animalibus 137

Aristotle, De animalibus, 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/137

Genitale foemnina habent rescissum: quo reci pit id quod a mare iniicitur. Pariunt in aruis cessantibus: excauantes asperitate praeacuta quam parte habent posteriore: quomodo bruci etiam solo eiusmodi pariunt: quaperper in cyrenensi agro copia est. Quim etiam in harum dinibus quo adminiculo uites erigutur nidum foeturę excauant: & in caulibus squillę herbę interdum pariunt: sed hic foetus facile in terram dilabitur. Proueniunt large copia hymbrium. Crescit primo in terra uermiculus: deinde fit ex eo quae tettigometra uocatur parentis nomine: quo tpere gustu suauissimę sunt: antequam cortex rumpatur: postmodum circa solsticia noctu exeunt: statimque rupto cortice prodeunt cicadę ex matrice illa cicada quam modo tettigometram dixi: nigrę proti nus: & duriusculę & maiusculę atque incipiunt canere. mares utroque in genere canunt: foeinę silent: et ante coitum mares suauiores sunt a coitu foeinę. quippe quae oua candida gustu habeant grata: exci tatę cum subuolant: quendam reddunt humorem modo aquę: quo rustici eas mingere: & excremento non carere: roreque ali asseuerant. Si quis digitum contrahens ac remittens subinde appropinquet: magis expe ctant quam si ilico extendat et quidem transire in digitum alliciuntur. quod.n.ocu lis hebetes sunt: quasi frons aliqua moueatur digitum ita admotum conscendunt. Vę ex numero insectorum non carne uiuunt: sed carnis uiuę humore aluntur: ut pediculi: pulices cimices hęc per coitum ge nerant: ea quae lendes uocantur: ex quibus nihil praeterea nasci potest: illorum autem generatio talis est. Vlices minima quadam putredine gignuntur: sedemque sui or p tus sordes optinent aridas: Cimices ex humore qui per summa corporis animalium consistit. Pediculi ex carne quibus futuris emergunt ceu pustulę quędam siue purae exigue: quas si pungas pediculi exeunt. Accidit morbus hic nonnullis hominbus prę nimio corperis humore: & quidem aliquos foeditate obiisse proditum est: ut Alcmanem poetam & pherecydem syrium. quibusdam item morborum generibus copia nascitur pediculorum: genus pediculi ferum uo catum est durius eo quod magna ex parte proueniat: & corpori detrahi difficilius: prueris pediculi in capillo magis: uiris minus. omnino foeinę magis qui mares pediculum sentiunt. minus laborant corum capita quibus pediculis in capillo est. Vin & ex cęteris animalibus complura pediculo infestantur: ut qu aues & phasianę quidem intereunt: nisi se puluerent.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
