# De animalibus 139

Aristotle, De animalibus, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/139

Icarios culices caprificus generat: suis pomis fit: primum uermiculis: mox rupta cute euolat culex: mutataque sede petit ficus immaturas: quibus se insinuans facit ne decidant. Quam obrem agricolę appendere ficis caprificus: & iuxta easdem ca prificos serere assolent. Vadrupedis autem sanguinei ouipari generis ortus uer no tempore quidem agitur: sed coitus non tempore eodem. Alia enim uere: alia ęstate: alia circa autumnum coeunt: utcumque singulis tempus sequens ad prolem commodius est. Estudo oua durioris testę & bicolora ędit: quale ouum auium est. eaque defossa & cooprta terra ac pauita: & complana ta incubat: crebrius repetens: foetumque sequente anno excludit. Vs aquatilis siue testudo lutaria in terra scrobe effossa m dolii amplitudime parit oua: quę deserit terra obrupta dieque tricesimo repetit: refossaque aperit: foetumque continuo ducit in aquam. Estudines etiam marinę egressę in terram: pariunt oua: auium t cortalium ouis similia: & defossa cooptaque incubant nocti bus: ouorum numerus maximus est: nam ad centena pariunt oua. Vin & lacertę & crocodili tam terrestres quam fluuiatiles sua qua oua terrę gremio committunt. Lacertarum oua sponte in terra aperiuntur. uitam enim earum annum non complere sed semestrem finire aiunt. Crocodilus fluuiatilis oua sexaginta complurimum parit: uiuitque diu maximumque animal: minima hac origine euadit. Quum enim non majus quam anseris & foetus inde exclusus proportione est. Attamen crescit ad quindecim cubita. Sunt qui eum tam diu augeri quam diu uiuat confirment. Ipera e serpentibus una: animal ędit cum intra se oua primum pe u perit. Quum hoc unius coloris & molle: ut piscium est. foetus superne consistit: nec cortice continetur: ut nec piscium quidem parit: catulos obuolutos membranis: quae tertia die rumpantur: euenit interdum ut qui in utero adhuc sunt abrosis membranis pręrumpant: singulos diebus singulis parit: plures quam uiginti. Aeterę serpentes oua pariunt foris contexta: ad monilis hoc est ornamenti mulierum: quod ambit collum similitudinem: incubant quę pepererint in terra: & foetum sequente excludunt anno.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
