# De animalibus 140

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/140

ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM LIBER. VI. INTERPRETETHEODORO. ERPENTVM ET Insectorum atque etiam quadrupedum oua parientium generationes fieri ad hunc modum aimaduertimus. Aues autem oua pariunt omnes: sed tempus coeundi pariendiue non idem omnibus est. Quippe cumalie coeant & pariant omni fere tpare: ut gallinę: ut columbę. Gallina enim toto anno praeterquam duobus mensibus brumalibus parit: magna etiam generosarum nonnullis foecunditas: quando uel sexagena ędunt ante in cubitum: quanquam ipse minus foecundę qui ignobiles sunt. Item Adrianę paruo quidem sunt corpore: sed quotidie pariunt: ferociunt tamen: & pullos sępe interimunt. Color his uarius: Non nullę etiam & cortalibus bis die pariunt: iam aliquę in tantum copię prouenerunt: ut effętę breui morerentur: sed gallinę ut dictum est perpetuo pariunt. Olumbę autem palumbes: turtur: uinago: bina pariunt. sed co c lumba uel decies anno: alię sęmel anno: & partius generant. Gitur maximo auium numero partus uerno tempore. Sed a aliis alię foecundius pariunt: quod bifariam fit: aut enim quod crebrius: ut columbę: aut quia numerosius: ut gallinę. Mnes quibus ungues adunci partius generant: excepto Tinum o culo qui pluria in adunco genere parit. Iam.n.quatuor eius reparti sunt pulli: sed plures etiam posse procreari apertum est. pariunt cęterę in nidis. Vę autem minus uolant: ut perdices: ut coturnices: non nidis qu sed condenso frutice prolem muniunt. Sic & alauda & tetrix Sed hęc suum nidum patere aurę cupiunt: quem uero Boetii meropem uocant. hic unus subiens terrę cauernas facit cunabula. Vrdi nidos ex luto ut hirundines faciunt: in excelsis art boribus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
