# De animalibus 143

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/143

Vitellus enim spissatur frigore: albumen non: sed amplius humet: contra albumen spis satur igne: uitellus non: sed mollis persistit: nisi peruratur: ma gisque in aqua feruente quam ad ignem cogitur atque induratur. Membrana hęc inter se discernuntur. Randines autem dictę que initio uitelli adhęrent: nil ad g generationem conferunt: quanquam aliqui ita non existimant has duas esse certum est: alteram parti superiori iunctam: alteram infe riori. Euenit etiam ut si quis rupto putamine oua plura in patinam coniecit excreta: & coquit igne molli: & continente uitelli omnes in medium coeant. Albumina autem circundent: & se in oras constituant. Gallinarum iuuencę pariunt primę: statim uere ineunte: & plura quam ueteres: sed minora. denique aues nisi pariant: laborant morbo: atque intereunt: Inhorrescunt a coitu ac se excuti unt. sępe etiam festuca aliqua sese lustrant: quod idem & ędito ouo interdum faciunt. Columbę caudam distendunt. anseres sese aquis ingurgitant. Celeriter magna pars auium & impletur: & oua subuentanea illa concipit: quod uel in perdice percipi potest: eo quo libidine incitatur tempore: Nam si contra marem steterit foemnina: aura ab eo flante: fit pregnans: atque extemplo inutilis aucupiis. Olfatum enim esse exquisitum perdicibus creditur: oui generatio ab initu: & pulli rursus ouo concocto prouentus: non pari tperis spacio euenit omnibus: sed pro magnitudine generantis interest. Quum gallinę consistit a coitu: & perficitur decem diebus magna ex parte. Columbę paucioribus: facultas columbis retinendi oui: etiam tempore parturiendi est: Nam si ab aliquo uexetur aut penna in nido euulsa: uel quauis alia simili re infestetur: aut etiam sponte morosius habeant: ouum per tristitiam retinet: partumque differt. Peculiare columbis illud etiam est: ut in coitu: nisi ante mutuo osculentur: mas non ascendat: sed iunior sit: an senior interest. senior enim primum coitum osculo exorditur: sequentem & sine osculo agit. At iunior quoties libet coire: totiens osculatur. Igitur hic ritus columbarum proprius est: atque etiam ille ut foeminę saliant ac super gressu mutuo agant: si mas non sit: & cum osculo ut mares: & quamuis nihil altera emittat in alteram: tamen plura sic oua quam ex maris coitu pariunt. Verum nullus his enascitur pullus: sed sunt omnia irrita. Generatio uero ex ouo omnibus uolucribus euenit modo quidem eodem: sed tempora differunt: ut dictum iam est. Allinis porro tertia die ac nocte postquam cepere incubare: iudicium pręstare incipiunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
