# De animalibus 146

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/146

Pariunt autem oua nonnulla infoecunda uel ex iis ipsis quae conceperint coitu: nullus enim prouenit foetus: quamuis in cubitu foueantur: quod maxime in columbis notatum est. Qua gemina binis constat uitellis: qui ne inuicem confundantur: facit in nonnullis prętenue quoddam septum albuminis medium: aliis uitelli contactu mutuo sine illo discrimine iunguntur. Sunt in genere gallinarum quae pariant gemina omnia: in quibus animaduersum est: quod de uitello exposui. quędam enim duo de uiginti peperit gemina: exclusitque pręterquam si qua essent: ut fit irrita. Cęteris itaque foetus prodiit: sed ita gemini excluduntur: ut alter sit maior: alter minor: & tandem in monstrum degene ret: qui minor nouissime prouenit. Ariunt magna ex parte bina oua: quę specie columbacea continentur omnia: ut palumbes: ut turtur. sed cum plu rimum terna palumbes & turtur: columbę omni tempore ut dictum est pariunt. Turtur & palumbes uere: nec plusquam bis: atque ita si prior foetus corruptus est. frangunt enim oua mares auium complures: sed quanuis tria interdum pepererint oua: nunquam plus duobus pullis educunt: nonnunquam etiam unum tantum: reliquum ouum semper irritum est: quod urinum uocant. Aues magna ex parte anniculę nequeunt generare. Omnes uero cum parere incipere: semper fere oua continent: quanqui in nonnullis facile ob exilitatem uideri non possunt. Columbę magna ex parte marem & foeminam generant: priorem marem: posterio rem foeminam: & cum pepererint primum ouum uno interposito die secundum pariunt: incubant ambo uicissim: interdiu mas: noctu foemina: concoquunt atque aperiunt citra diem uicesimum ouum: quod prius ędiderint perforant ouum: pridie eius diei quo pullum excludunt: & fouent prolem ambo ad ad certum tempus eodem modo quo oua: foemina in opere sobolis acerbior mare est: ut cęteris quoque a partu euenit animalibus. pariunt decies anno: Nonnullę etiam undecies. ęgytię uero & duodecies coeunt intra annum columbę.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
