Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 148
Unproofread scanNot analysed yet
Incubat autem uiginti diebus: &pullos nido expellit: quod idem &alię complures uolucres faciunt. quibus enim partus numerosior est: unum sępe eiiciunt. Enera aquilarum non eque omnia prolem fastidiunt: sed difficilior in alendo una cui nomen pygargo: cauda albi cans dederat: begninior quę tota nigricat colore: nam omnes fere alites: quibus ungues adunci: pullos cum primum prouo landi facultas fuerit: nido expellunt: percutientesque cogunt discedere: &cęterę quoque aues maxima fere sui parte ut dictum est idem hoc faciunt: cunque enutrierint: nihil pręterea adhibent curę: excepta cornice: quę aliquandiu prouidet. quippe quae uolantes iam suos pullos pascens ipsa comitetur. Vculus ex accipitre fieri immutata figura à nonnullis putatur: quoniam quo tempore is apparet: accipiter ille cui similis est non aspicitur: sed ita fere euenit: ut ne cęteri quidem accipitres item cernantur: cum primum uocem emisit cuculus: nisi perquam paucis diebus. Ipse autem breui tempore ęstatis uisus: hyeme non cernitur. est hic neque aduncis unguibus ut accipiter: neque capite accipitri similis: sed ea utraque parte colunbum potius qui accipitrem representat: nec alio qui colore imitatur acci pitrem nisi quod accipiter maculis distinguitur ceu lineis: cuculus uelut punctis magnitudo atque uolatus similis accipitrum minimo: qui magna ex parte per id tempus non cernitur: quo cuculus apparet: nam uel ambo una uisi aliquando sunt. Quinetiam accipitre interimi cuculus uisus est: quod nulla auis suo in genere solet facere. pullos cuculi nemo se ait uidisse: parit tamen uerum non in nido quem ipse fecerit: sed interdum in nidis minorum auium: &oua quę aliena reppererit ędit: maxime uero nidos palumbium petit: quorum &ipsorum oua ęsu absumens: sua re linquit. parit maiore ex parte singula oua raro bina. Curucae quoque in nido parit: fouet illa: &excludit &educat: quo quidem precipue tempore &pinguis et grati saporis pullus cuculi est. Pulli etiam accipitrum suaues ualde pinguesque efficiuntur.