# De animalibus 15

Aristotle, De animalibus, LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/15

gregales in uolucrum genere co lumbi: grues: olores: Nullum cui ungues adunci gregatile esse perpendimus complura etiam inter nantes piscium genera gre gatim degere scimus: ut quos cursores uocant: & thunnos: et limosas: & hamias: Hominis naturam ancipitem societatis: ac solitudinis esse apertum est: Ciuiles appello animantes quę la bori communicant: idem quarum opus communi efficitur opera munusque idem omni est quod non omnibus gregalibus competit Ciuilis generis est homo: apis: uespa: formica: grus: quarum alię sub duce degunt: ut grues: ut apes: alię nulli subditę imperio sunt: ut formicę: & alia immunera pene genera. sunt item tam ex gregalibus: quam ex solitariis: alię quę sedem nunquam mutent: alię quę mutare stato tempore soleant: Et alię quę carne uescantur alięque frugibus: alię omnia attingant: Non desunt quę cibo sui generis utantur: ut apes: ut aranei. Apes enim melle: & quibus dam aliis dulcibus aluntur: Aranei uęnatu muscarum uiuunt Non nulla piscibus uesci natura uoluit: ad hęc alię: aut uim ha bent uenandi: aut ingenio recondendi cibi: dotatę sunt: alię nec id uęnandum aptę: nec ad recondendum. Item alię domicilia sibi parant: ut talpa: mus: formica: musca: apis: alię nullis se in cludere casis patiuntur: ut plures tam insecti generis quam quadru pedis: Quinetiam locis discrimen aliud existit: Quippe cum alię cauernas subeant: ut lacerti: ut serpentes: alię per summa tellu ris degant: ut canis: ut equus: Ac alię foramina sibi excauent: alię nunquam eo munere fungantur: & alię noctu uagentur: ut no ctua: uespertilio: Alię interdiu tantum. Addo etiam alias esse Cicures: alias feras: & alias perpetuo cicures ut hominem: ut mulum: alias per petuo feras: ut patheram: ut lupum: non nullas etiam facile pos se mansuescere: ut elephanthos. Sed quin aliter partiendum est. Genera enim quęcunque placida sunt. hęc eadem fera quoque possunt reperiri: ut sues: equi: homines: oues: caprę: ca nes: boues. Item alię mutę omnino sunt: alię strepitum tantum elidunt. alię uocem etiam formant: quarum alię loqui possunt alię uocem solam nullis exprimendam litteris redunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
