# De animalibus 152

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/152

Raia etiam suam non recipit sobolèm: tum capitis magnitudine: tum aculeorum impedimento: nam ne animal quidem una hęc parit ut dictum est. Discrimen quo hęc inter se ipsa discrepent: & generatio ex ouo ad hunc modum est. Ares autem piscium tempore coitus meatus plenos sem minis genitalis ita habent: ut attritu facile semen ipsum effluat candidum: meatus hi a precordiis uenaque maiore oriuntur bifurces. Patentque eo tempore etiam imperitis scilicet in cermento seminis: & turgentis fastu libidinis. interdum enim ac nonnullis admodum incerti redduntur: ut de testibus in aui um genere expositum est. Differunt inter se meatus genitales maris & foeminę: tum aliis rebus: tum etiam quod maris lum bus inhęrent firmius: foeminę mobiles sunt & membrana tenui continentur: sed hęc quemadmodum se habeant ex descri ptione dissectionum consideranda sunt. Superfoetant cartila ginea genera & ferunt utero mensibus: cum plurimum senis. sed sępissime qui ex mustelis stellares uocantur: quippe qui mense bis pariant. initium autem coitus mense septembri est. Cęteri musteli bis anno pariunt: excepta canicula: quae semel omnia in uere haec pariunt. Squatina etiam autumno occasu uirgiliarum qui partus secundus est. Primus enim uerno fit tempore: sed secundus foelicior est. Torpedo circa autumnum. Repetunt cartilaginea littus & uada: pelago & alto relicto gur gite: cum tempus pariendi instat: ut neque tepore careant: & pro geniem tutius collocent. Iscium cęterorum diuersa genera coire uisum a nemine est. Squatinam solam & raiam hoc facere creditur: argu mento piscis cuiusdam qui nomen ex utroque compositum trahit. Rhinobati quasi squatraiam appelles. est enim parte priore raię similis: posteriore squatinę: tanquam ex eo utroque proueniens genere. musteli igitur genusque omne mustelinum: ut uulpecula: ut canis: & plani: ut torpedo. Raia leuiraia: pastina ca: modo quo diximus gignunt animal: cum intra se oua pepererint. d Elphini balenę & reliqua cetę quę non branchias: sed fistulam habent animal generant.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
