Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 153
Unproofread scanNot analysed yet
Additur his priscis &bos: nullum ex his enim oua habere cernitur: sed statim foetum ex quo redacto in formam animal constat: quemadmodum homo &quadrupedes quę animal pariunt. Delphini singulos magna ex parte ędunt: interdum tamen &binos balenę uel binos: cum plurimum magnaque ex parte uel singulos procreant. idem &phocenę id est tirsioni partus: qui delphino similis hic paruo delphino est: nascens in ponto: sed interest quod minor trisio est: dorso ampliore colore ceruleo: Complures eum genus esse del phini opinantur. Pirant quę fistulam habent omnia: &recipiunt aerem: s haud enim carent pulmone: &quidem uisus delphinus est dormire: rostro emerso ac stertere: lac et delphinus habet: &tirsio: quo suos nutriunt foetus: gestantque eosdem infirmos in fantia. adolescit celerius proles delphini: quippe quae annis decem ad summam perueniat magnitudinem. gestatur utero de cem mensibus partus delphinis ęstate: nec ullo tempore alio. Fit etiam ut delphini tricenis diebus occultentur: &lateant circa ortum canis sideris. Adultos etiam foetus diu comitantur. magna erga gnatos caritas in hoc animali est. uiuit annis compluribus. Constitit enim nonnullos uixisse annis uigintiquinque: alios etiam triginta: quod cognitum est praecisa a piscatoribus cauda: ut quos ita reddidissent mari captos item agnoscerent: &temporis spacium scirent. Itulus marinus generis ambigui est: nam &mari degit u quanquam humorem non recipit: sed spirat ac dormit: &egres sus in terram parit in littore ut terrestre. sed quoniam plus tparis mari quam terra immoretur: cibumque ex humore petat: ideo in aquaticis de eo narrandum est. Ergo hic animal &concipit statim intra se et parit: secundas quoque emittit: &lac reddit modo pecudum: parit singulos aut geminos: &cum plurimum tres mammis quas geminas habet: educat foetum ritu quadrupedum: parit ut homo omni tpere. Sed maxime cum primis capris prolem circa duodecimum dien a partu deducit in mare: subinde assuefaciens: illa decliuis fertur nec ambulat. Cum nondum inniti suis pedibus ualeat colligere seipse uitulus &contrahere potest: carne enim abundat: mollisque est: atque ossibus cartilaginosis constat. interficitur diffi culter: nisi elisis temporibus capitis. Corpus enim totum carnosum est. Mugitus ei in somno. genitale foeinę simile raię est.