# De animalibus 154

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/154

omnia uero id genus muliebris sexus similitudinem referunt. Generatio partusque aquaticorum quę animal uel intra se uel foras pariant ita agitur. Isces autem qui oua pariunt uuluam bifurcem ac inferius positam habent ut dictum est. Pariunt oua omnes qui squamis teguntur: ut lupus: mugilis: telis: & qui candidi appellantur: & qui lęues preterquam anguilla. ouum ipsum arenidum est: quod & si utero continetur: tamen detectum & per seipsum constare uidetur: qued tota uulua ouis referta est. itaque fit ut in peruis quidam pisciculis oua tantummodo gemina esse uideantur: nam ob tenuitatem exiguitatemque uulua incerta in iis est. de coitu piscium satis dictum iam est. Exu autem eos quoque distingui apertum est. Pars.n.piscium maxima consummatur mare & foemina. De rubelione & hiacula ambigitur. omnes enim grauide capiuntur. consistunt itaque oua per coitum in iis qui uenerem norunt: sed non coitu tantum: uerunetiam sine coitu: quod argumento constat nonnullorum fluuiatilium: nam phoxini statim prope dixerim cum nati sunt: & admodum parui adhuc oua habent. spargunt sua oua omnes & magnam ouorum partem (ut narratur) mares deuorant: alia pereunt in humore. Quę autem locis opportunis ędita sint hęc seruantur: nam si omnia seruarentur nimia cuiusque gnis esset copia: nec uero hęc omnia foecunda locantur: Sed ea certo quibus ęditis mas semen asperserit genitale. sub partu enim mas sequens: semen ouis aspergit: & quę uitale id uirus contigerit iis pisciculi enascuntur. cęteris prout fors tulit euenit. hoc idem & in mollium genere fit. mas enim sepia ouaquę foemina ędiderit persequitur suum semen aspergens: quod uel in reliquis eiusdem generis fieri ratio est. Verum non nisi in sepiis hoc uisum adhuc est. Ariunt iuxta littora gobiones: suaque oua lapidum amplexi p bus mandant latiuscula & arenida.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
