Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 155
Unproofread scanNot analysed yet
Idem &cęteri faciunt: quoniam littora &tepidiora sunt: &tutiora ne foetus a maioribus absumantur: cibum etiam prębent uberius unde fit: ut in ponto circa thermodoontem amnem plurimi pariant. est enim is locus tranquillus: tepidus &aquarum dulcium copiosus. Pisces qui oua ędunt semel pariunt anno: preter fucas pusillas quae bis pariunt anno. differt hoc in genere mas a foemina quod nigrior &squamis amplioribus est. Caeteri pisces oua eodem foramine uuluę ędunt: qui autem acus uocatur unus: tempore pariendi utero dehiscente oua emittit. habet enim hic rimam quandam sub uentre imo: ut Cecilię serpentes: a partu autem uiuit &uulnus callescit. Generatio ex ouo simili agitur modo siue intus siue foris est ouum. summo nanque ouo innascitur foetus membrana obducta: oculi primum patent grandes: &in globi speciem afformati: quare constat non similiter gigni atque ex uermibus ut quidam putarunt: contra enim in illis euenit: ut pars inferior maior inter initia sit: oculi &caput postea augeantur. ouo autem rupto foetus uelut nucleus constat: quim primum nullum accipit cibum: sed oui humore iam hausto increscunt: post nutriuntur aquis dulcibus fluuiorum usque dum satis augeantur. Efertur ex ponto in hellespontum purgamentum quoddam illius d maris: quod algę nomine phycos appellant: colore pallidum florem algę id ee alii uolunt: atque ex eo fucariam algam prouenire. fit hoc ęstatis initio eoque tum ostreę: tum etiam pisciculi eius loci aluntur. Vrpuram quoque suum florem hinc trahere nonnulli existimant Acustres &fluuiatiles pisces quinto suę ętatis mense ute rum gestare magna ex parte incipiunt. pariunt omnes intra annum: nec semen generationis simul omne emittunt: sed modno marinorum. hic quoque semper intra se aliquid plus minus focinę ouorum mares liquoris prolifici retinent: pariuunt temporibus ęstatis. Yprini quinquies aut sexies anno partumque syderum ratione potissimum faciunt: erica ter: reliqui semelędunt oua. In sta gnis fluuiorum &harundinetis lacuum ut phoxini &percę. Iluri &percę continentem emittunt suum foetum: adeo enim s foetus ipse continuo filo sibi cohęret: ut percę quidem: quoniam latior est: piscatores in lacu harundine glomerent: pariunt siluri grandiores stagno altiore: quippe cum nonnulli uel trium passuu altitudine pariant: minores breuiore contenti sunt gurgite: prę cipue ad radices salicis: aut cuiusuis arboris atque etiam inter harundines &algas: &muscosam congeriem: non solum pares cum paribus: sed etiam admodum grandes cum paruis ueni unt: ammotisque meatibus: quos aliqui umbilicos uocant. Foemina ouum mas liquorem uenereum depromit.