Latin
156
Aristotle, De animalibus 156-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mas oua qua ędita sunt custodit: foemina abit cum pepererit. Ardissimum siluri incrementum ex ouo est: quamobrem mas sępe uel quadraginta &quinquaginta diebus assidet: custodiens oua ne a piscibus occurrentibus absumantur. Ecundę est tarditatis generatio cyprinorum: parique modn oua ędita a mare seruantur. Tminorum nonnulla uel tertio die speciem pisciculi ca piunt: augentur oua quę semen maris attigerit ut dictu est: &eodem die: &post fit ouum siluri: quantum eruum: cyprini &reliquorum generis eiusdem magnitudine milii: hęc ad hunc modum pariunt atque generant. Rica gregatim sua oua gurgiti altiori mandat congesta contra quem tullonem appellant: is littora petit tranquilliora sed is quoque gregalis est. Cyprinus: Balerus: &cęteri fere omnes uadis intrudunt sese cum parturiunt: ac sępenumero singulas foeminas mares tredecim &quatuordecim persequuntur. Mox foemnina oua procedendo emittit: mares sectantes semen suum ouis respergunt: uerum plurima pereunt: quod enim foeinę non stabilis sed mutans continue parit: dissipari oua necesse est: uidelicet ea quę non in materiem inciderint aliquam: sed excepta abunda ferantur: neque est enim qui sua oua custodiat: excepto siluro &cyprino: sed cyprinus tunc ea custodit cum congesta repererit.