# De animalibus 156-2

Aristotle, De animalibus, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/156-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/156-2

Mas oua qua ędita sunt custodit: foemina abit cum pepererit. Ardissimum siluri incrementum ex ouo est: quamobrem mas sępe uel quadraginta & quinquaginta diebus assidet: custodiens oua ne a piscibus occurrentibus absumantur. Ecundę est tarditatis generatio cyprinorum: parique modn oua ędita a mare seruantur. Tminorum nonnulla uel tertio die speciem pisciculi ca piunt: augentur oua quę semen maris attigerit ut dictu est: & eodem die: & post fit ouum siluri: quantum eruum: cyprini & reliquorum generis eiusdem magnitudine milii: hęc ad hunc modum pariunt atque generant. Rica gregatim sua oua gurgiti altiori mandat congesta contra quem tullonem appellant: is littora petit tranquilliora sed is quoque gregalis est. Cyprinus: Balerus: & cęteri fere omnes uadis intrudunt sese cum parturiunt: ac sępenumero singulas foeminas mares tredecim & quatuordecim persequuntur. Mox foemnina oua procedendo emittit: mares sectantes semen suum ouis respergunt: uerum plurima pereunt: quod enim foeinę non stabilis sed mutans continue parit: dissipari oua necesse est: uidelicet ea quę non in materiem inciderint aliquam: sed excepta abunda ferantur: neque est enim qui sua oua custodiat: excepto siluro & cyprino: sed cyprinus tunc ea custodit cum congesta repererit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
