# De animalibus 157

Aristotle, De animalibus, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/157

Abent mares omnes semen genitale preter anguillam quę h neutrum neque ouum: neque semen sortita est. Scendunt de mari in lacus & fluuios mugiles: contra anguil a lę inde in mari ueniunt. pisces maxima quidem ex parte ouo gignuntur: ut dictum iam est. Eed sunt qui & limo & arena proueniant: etiam ex iis gene s ribus quę per coitum: & oui primordio generentur: quod tum aliis locis palustribus: tum uero apud gnidum factum olim memoratur. Stagnis enim sub canis ortu resiccatis: & limo iam arido: ubi primum hymbribus restagnare loca inciperent: pisculi nascebantur generis mugilum: quod per coitum procreatur magnitudine haleculę paruę: nec in his aliquid uel oui uel seminis continebatur: Quinetiam in nonnullis Asię amnibus qua effluunt in mare pisciculi quidam magnitudine naricarum modo eodem proueniunt. Sunt qui omne mugilum genus sponte oriri opinentur: sed non recte: nam & oua eorum foeinę & semen genitale mares habere cernuntur. Verum genus quoddam eorum est: quod non coitu sed ex limo arenaue enascatur. Sed nonnulla uel spote generare ex iis quę per coitum prodeant satis ex iis constat. quę autem nec ouum: nec animal pariant: his ortus uel ex limo uel ex arena: & per summa facta putredine agitur: qualis etiam apluę origo spuma nuncupata ex terra arenosa consistit: quod quidem apluę genus nec incrementum capit: nec prolem affert: & tperis longioris spacio perit: sed denuo nascitur: unde fit ut breui quodam tpere excepto omnibus fere anni tperibus generetur. quippe cum spuma illa ab arcturo autumnali ad uer usque eduret: efferri id pisciculi genus funditus de terra: argumentum est: quod nisi tpare tepido non capiatur: utpote quod de humo ad summa teporis gratia ueniat. Quim & solo agitato detractaque eius colluuione co piosior et melior exit. cętura apluę gnia deteriora proptur ea stur quod cito augentur. Fiunt locis umbrosis apricisue quotiens tparis beneficio solum tepescit: ut in actica terra apd salaminem: & iuxta themistoclęum: & in marathonę.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
