# De animalibus 158

Aristotle, De animalibus, 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/158

locis enim huiuscemoni spuma illa consistit: & tpare tali apparet: sed nonnus qui uel cum aqua de cęlo incescit: oritur pisciculus hic in spuma: quę hymbre admisso caluerit: unde no men spumę accepit. ferturque interdum per summa maris: cum cęlum tepidum est: & in spuma fluitante perinde ac in fimo uermiculus uoluitur. Quamobrem in loca complura genus id apluę adfertur ex alto: & copiose quoque generatur: & capitur anno quieto & hu mido reliqua aplua. foetura piscium est quę enim gobionaria dicitur: gobiones paruos ignobiles qui terram subeunt creat: quam uero phalericam uocant: membradas gignit: ex quibus sardinę: ex sardinis sardę oriuntur. Genus apluę quod in portu atheniensium nascitur: encraulos dictos progenerat: quimetiam genus aliud apluę est quod allecum: & mugilu sit foetura. Spuma autem altera illa sterilis humida est: breueque (ut dictum est) tempus edurat mox capita & oculi restant: sed iam piscatores quemadmodum deportare possent inuenerunt: sale.n.aspersa plus temporis asseruari potest. Nguillę nec per coitum procreantur: nec pariunt oua: nec a uero capta unquam aliqua est: quę aut semen genitale aut oua haberet. Meatus quoque uel semini uel uuluę accommodatos nul la rescissa ostendit. Sed hoc unum inter sanguinea genus totum sine coitu: sine ouo procreatur: quod ita esse argumento constat: quod in nonnullis feculentis stagnis aqua omni exhausta & limo detracto anguillę denuo generantur: ubi aqua accescerit pluuia: nam siccis temporibus gigni nequeunt: etiam in lacu peremni. quippe quę hymbre et uiuant & alantur: sed hoc genus non coitu: non ouo creari apertum est. Videntur tamen nonnullę habere facultatem gignendi: quod in aliquibus lumbricu li fiant. his enim generari anguillas creditur quod error est. sed certe ex his prodeunt: quę terrę intestina uocantur: quae sponte in luto hume scenteque humo proueniunt. Iam alię absolui ex his uisę sunt: alię scal pitis discerptisque intus apparuerunt: oriuntur hęc intestina dicta: tum in mari: tum etiam in fluuiis stagnisque putredinis maximę ratione: sed in mari qua algę sunt: in stagnis autem & fluuiis iuxta ripas. calor enim amplius eas subiens partes: facit ut putreant. Talis gene ratio anguillarum est. Artus autem piscium neque eodem tempore nec simili modo omninm fit: nec pari temporis spacio geritur uterus: greges ante coitum marium & foeminarum consistunt: Sed sub coitu & partu coniugia aguntur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
