# De animalibus 159

Aristotle, De animalibus, 159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/159

Vterum uero alii die bus amplius tricenis ferunt: alii minus. omnes tamen spacium numeris distginuendum septennariis sortiuntur. Plurimum tem poris datur iis quos nonnulli appellant marinos. Sargus coit mense decembri: fert uterum dies triginta. quinetiam in mugilum genere: qui labeo a nonnullis uocatur: & muco eodem quo sargus tempore coeunt: & tantundem temporis ferunt: laborant omnes per id tempus quo gerunt uterum. Vnde fit ut tunc potissimum ruant in terram: ac excidant. feruntur porro graui stimulo agitati in terram: atque omnino id temporis motu perpetuo incitantur: donec pariant. Sed omnium maxime mu gilem ita sollicitari certum est: requiescunt a partu continuo. exitus pariendi piscium compluribus est: ubi uermiculi nati in uentre fuerint. innascuntur enim minuta quaedam animalia uermiculi specie: quę partum expellunt. Parit solitariorum genus in uere. plurimis denique partus circa ęquinoctium uernum agitur. cęteris non eadem anni tempestas accommodata est: sed aliis ęstas: aliis autumnale ęquinoctium attribuitur. parit pri ma hoc in genere atherina: quam aristam appello: et iuxta terram. Capito autem ultimus est: constat id cum foetus ariste: primum capitonis nouissime appareat. Mugilis etiam inter primos par tum accelerat: & salpa: ęstatis initio locis plurimis: nonnusquam enim autumno. Quinetiam sacer ęstate parit: mox aurata: lupus: mormur: molaris. denique omnes qui crussiones uocantur: ultimi gregalium: mullus: & gracullus pariunt: autumno nullus sua oua limo committit. unde fit ut sero pariat. Diutius enim frigus continetur in limo. Graculus post mullum foetificat inter algas: utpote qui locis saxosis degat. fert uterum longo temporis spacio. Alleces bruma pariunt: Cęteri qui pelagici sunt ęstate ma gna ex parte cuius rei argumentum est: quod minime per id tempus capiantur. Foecundissima omnium piscium allec esse uidetur. Raia inter cartilaginea foetificat numerosius: uerum quod de facili pereunt: hinc efficitur ut appareant paucę. ędit haec oua uniuersa & iuxta terram: Omnimo genus cartilagineum minus foeti ficat: quia animal gignit. seruari tamen sua potissimum magnitudine potest: acus etiam appellata sero foetificat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
