# De animalibus 160

Aristotle, De animalibus, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/160

Conpluresque eius generis disrupto ac dehiscente utero pariunt: non tam multitudine ouorum quam magnitudine & modo phalangiorum proles parentem offusa circundat. quippe quam discedere stati prolis amor non sinat: & si tetigeris fugiunt. Arista atterens aluum arenę parit. Thumni etiam prę nimia pinguedine dehiscunt: nec plusquam biennio possunt uiuere: cuius rei argumentum pisca tores inde deducunt: quod cum aliquando limarie anno superio re defecissent. Thunni sequenti anno defecerint. Limariis enim thunni prouectiores ętate anno esse putantur uno. coeunt thunni & scombri mense februario post idus: pariunt iunio ante nonas. ędunt sua oua condita quasi utricolo. incrementum autem partuo precipua sumit celeritate. Cum enim thuni in ponto pepererint: prodeunt ex ouo quas alii scordulas uocant. Bizantii auxumas nominant: quia diebus paucis adolescunt. quae exeunt ponto autumno foetas comitantes: eodem autem redeunt uerno tempore iam adeptę eam magnitudinem qua limarie nomen accipiant. Profecto omne piscium genus celeriter adolescit: & precipue in ponto. quippe cum ibi incrementum singulis diebus plane intelligatur. Sed hannę longe conspectius: omnino ita existimandum: ut eisdem piscibus: non eisdem locis degentibus: nec coeundi ferendiue tempus esse idem: nec foetificandi: aut pro ficiendi. nam & qui graculi appellantur nonusquam messe tritici pariunt: uerum ita hęc nos exponimus: ut magna ex parte res euenit. Congri etiam foeturam intra se continent: sed non omnibus locis ęque id constat: nec ipsa foetura satis patet in utero pingui obęso: inest tamen serie quadam, prolixiuscula: ut in serpentibus: quod certe ignis periculo innotescit: pingue.n.absumitur atque euaporatur. oua aut crepant & extrusa dissiliunt. Ad hęc si palpites & at Congri itaque alii pingue habent: Quum nullum: alii contra pingue nullum: ouum autem quale modo exposui possident. Sed de coitu utero & eiusmodi reliquis cęterorum animantium omnium: tum aquatilium: tum uolucrum atque etiam terrestrium quę oua pariunt: dictum iam est. Equitur ut pari modo de iis quae in terrestrium genere animal pariunt: atque etiam de homine disseramus. coitum & priuatim & publicę omnium diximus. Commune autem omnium animalium est: ut cupidie uoluptateque rei uenereę maxime gestiant atque incitentur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
