# De animalibus 161

Aristotle, De animalibus, 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/161

Ferociunt foeminę a partu: ma res tempore coitus. Iam equi equos mordent: sternunt equitem atque insequuntur: sues quoque feri acerrime sęuiunt: quaqui per id tempus imbecilles ex coitu reddantur: dimicant inter se mirum in modum armantes sese: & cutem quam crassissimam prępa rantes indurantesque attritu arborum. sępe etiam luto obducto: ac resiccato: tergus inuictum contra ictus efficiunt: pugnant adeo acri certamine: grege relicto: ut sępenumero mortem uterque aduersarius obeat. Simili modo & tauri efferantur: & arietes: & hirci: qui enim superiore tempore socii: iugi concordia pasce rentur: Coitus tempore dissident: & alter alterum libidinis ra bie inuadit. Camelus etiam mas sęuit tempore coitus: siue homo siue camelus accedat. nam equis quidem odio naturali aduer santur. Idem feris quoque euenire apertum est. Nam ursi: lupi: leones: acrius per id tempus in eos qui accesserint sęuiunt: inter se tamen minus hęc dimicant: uidelicet ob eam rem: quod nullum ex iis gregale est. Quinetiam ursae a suis catulis uehęmenter ferociunt: ut canes a catellis. Et elephanti quoque ad coitum effe rari solent. Quamobrem apud indos his haud quaquam permitti initum aiunt. libidinis enim rabie agitati casas prosternunt: male conditas: pluraque alia incommoda faciunt mitigari pa buli copia narrantur: plagis etiam temperant: adductis aliis qui bus ferire pręcipiant. Quę autem non uno tempore: Sed sępius anno coeunt: ut ea quę cum homine degunt: uerbi gratia canes: sues: ut minus efferentur facit coitus copia. Incenduntur libidine ex foe minis equę potissimum. Mox uaccę: equę: itaque equiunt. unde uocabulum id ab hoc uno animali trahitur maledicto in mulieres libidinosas: Necnon euentari per id tempus equę dicuntur: quaperper in creta insula equos admissarios minime a foeinnis se mouendos censent. Cum uero ita affectę fuerint: currunt relicta societate.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
